Liber Leviticus*

Caput 19: Versus 20

Homo si dormierit,etc.ISICH.Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judaeis, indigebat sacrificio veri arietis.Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii poena est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX,custodita homini,id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen haec intelligenda sunt.Nubilis.LXX:Custodita homini,id est Synagoga custodita legi, quae Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde:Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alteriusRom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud:Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de liberaGal. 4..Vapulabunt ambo.LXX:Visitatio erit eis,id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Israel de Aegypto liberandis dicitur:Visitans visitavi vos.Et non morientur.Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam.
(* Traductions européennes)